LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 4.12.p8

lat celsus phi002 perseus lat4

Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio est, cum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus ac sic tabe consumi.— Huic generi inutilissimum balineum est: lectiones exercitationesque superioris partis necessariae, item unctiones frictionesque; his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquuntur, quam facile vitiantur. Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam coquunt. Ex quo colligi potest neque avem neque venationem neque piscem dari debere nisi generis durioris. Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum meracum, potissimum Raeticum vel Allobrogicum aliudve, quod et austerum et resina conditum est: si id non est, quam asperrimum maximeque Signinum. Si cibus non continetur, danda aqua et eliciendus plenior vomitus est, iterumque dandus cibus; et tum admovendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae ibique duabus aut tribus horis continendae sunt. Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida vel spongia ex aceto vel cataplasma, quod refrigeret. Perfricanda vero non diu sed vehementer brachia et crura et calfacienda. Si plus doloris est, infra praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis ex posca frigida: si non continuit, post vomitum lene aliquid ex iis, quae non aliena stomacho sint: si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat. Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, valentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte; quibus tantundem, quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optime miscetur: id enim plus quam vinum ad conprimendum stomachum potest. Supprimendus autem vomitus est, qui per se venit. Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est; protinusque, cibis adsumptis iisdem, quos proxime (Section: 9) posui, stomachus restituendus. Ubi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra (Section: 7) praecepta sunt.

Provenance