Passage
Celsus, De Medicina 4.5.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
5 Destillat autem de capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod peius est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillavit, tenuis per has pituita profluit; caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet; si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable