LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 4.5.p4

lat celsus phi002 perseus lat4

Igitur huic, si in nares vel in fauces destillavit, praeter ea, quae supra (Section: 3, 4) rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae vehementer inferiores partes, levior frictio adhibenda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars dimidia; sumenda ova, amylum similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem: siti quanta maxime sustineri potest, pugnandum. Ubi per haec idoneus aliquis balineo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur; vino mero copiosius utendum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable