LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.17.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Malagmata vero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci vocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odor eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt; deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem iniciuntur: laboriose vero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant vulnera, cum inposita sunt. Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medica-menta aliquo umore iunguntur. Tum emplastrum hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur. Ea vero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, tum infunditur. Interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur: ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est: arida medicamenta contrita umore non pingui, ut vino vel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable