LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.18.p25

lat celsus phi002 perseus lat4

Sunt etiam quaedam malagmata, quae anastomotica Graeci vocant, quoniam aperiendi vim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum P. II; erysimi P. IIII, quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Eius generis est vehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. IIII; piperis grana VI; nitri, cerae, singulorum P. XII; mellis P. =; olei heminam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable