Passage
Celsus, De Medicina 5.18.p33
lat celsus phi002 perseus lat4
Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P. VIII; sebi caprini ex irino liquati P. XX. iridis P. I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable