Passage
Celsus, De Medicina 5.18.p8
lat celsus phi002 perseus lat4
A idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resolvit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus: item, si quid in corpore conlisum est, reficit; praecordia quoque dura at inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique valet, quae adiuvare calor potest. Id habet cerae P. I; visci, sycamini, quam alias sycomorum vocant, lacrimae, singulorum P. I; piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P. Z; pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristolociae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, singulorum P. XX. Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.