Passage
Celsus, De Medicina 5.19.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
19 Ex emplastris autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus iniciuntur: enhaema Graeci vocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt; tum glutinant vulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus, ideoque alipene nominantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable