Passage
Celsus, De Medicina 5.19.p22
lat celsus phi002 perseus lat4
Exest etiam vehementer corpus atque ossa quoque resolvit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas; nitri ignem non experti, lapidis Assii, aristolochiae P. sextantes; cerae, resinae terebenthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.; aeruginis rasae P. bessem; aceti scilliti heminam; vini Aminaei tantundem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable