Passage
Celsus, De Medicina 5.19.p8
lat celsus phi002 perseus lat4
Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae quia capitibus fractis maxime conveniunt, cephalica a Graecis nominantur. Philotae compositio habet: terrae Eretriae, chalcitidis, singulorum P. IIII; murrae, aeris combusti, singulorum P. X; icthyocollae singulorum P. VI; aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum P. VIII; squamae aeris P. X; turis masculi P. II; cerae P. I; rosae et olei acerbi ternos cyathos; aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable