Passage
Celsus, De Medicina 5.22.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
22 Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus aridis neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus. Quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet: squamae aeris, fuliginis turis, singulorum P. I; aeruginis P. II. Haec qum eadem cum melle purgant ulcera, cum cera inplent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt; eaque vel arida inspergere licet vel excepta cadmina inlinere.