Passage
Celsus, De Medicina 5.22.p6
lat celsus phi002 perseus lat4
Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. I; sandaracae P. II; marmoris cocti P. IIII inspergi debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. II; calcis P. IIII. Eadem increscentem quoque carnem coercent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable