Passage
Celsus, De Medicina 5.23.p4
lat celsus phi002 perseus lat4
Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. = = -; acroi P. V; hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. II; anesi P. III; nardi Gallici, gentianae eradj, aridorum rosae foliorum, singulorum P. IIII; papaveris lacrimae, petroselini, singulorum P. IIII = -; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P. V =; styracis P. V = -; castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. VI =; nardi, opobalsami, singulorum P. VI = -; thlaspis P. VI = -; radicis Ponticae P. VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. VII = -. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus venenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex vino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum vel quod Aegyptiae fabae vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable