Passage
Celsus, De Medicina 5.25.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
25 Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. Anodyna vocant, quae somno dolorem levant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex vehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum P. 1; murrae, castorei, piperis, singulorum P. II. Ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable