LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.26.p22

lat celsus phi002 perseus lat4

His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est: sanies est tenuior hoc, varie crassa et glutinosa et colorata. Pus crassissimum abidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex vulnere recenti aut iam sanescente, sanies est inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante. Rursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanies, quae vel hidros vel melitera nominatur; est pus, quod elaeodes appellatur. Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso inflammatio secuta est. Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nervi circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus. Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dis-simile; apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore vel lividus vel niger, aut pituita mixtus aut varius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. Itaque protinus eius vulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit. Itemque postea spes in iis maior est, ex quibus melioris generis quaeque proveniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida. Hidros autem peior est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. Melitera autem mala est multa et percrassa: melior, quae tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est; sed id quoque peius est multum, tenue, dilutum, magisque si ab initio tale est; itemque si colore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum est; praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat. Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius; itemque si leve est, si nihil olet, si aequale est: modo tamen convenire et magnitudini vulneris et tempori debet. Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. Elaeodes quoque peius sacrificium multum, et parum pingue: quo minus eius, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.

Provenance