LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.26.p23

lat celsus phi002 perseus lat4

Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neve inflammatio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede vulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis vulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda. Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt. Id vehemens ad sanguinem subprimendum est; ideoque quidam id volneri infundunt. Sed alius rursus metus subest, ne nimis valenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moveat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamvis pleraque ex his sanguinem supprimunt; sed, si semel ad ea decurritur, iis potius, quae mitius idem efficiunt. Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Ubi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque nervus neque musculus est, ut puta in fronte vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable