LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.26.p25

lat celsus phi002 perseus lat4

Sanguine autem vel subpresso, si nimius erumpit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est vulnus glutinari. Potest autem id, quod vel in vute vel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit. Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fovetur. In iis vero, quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est vel imus nasus vel frons vel bucca vel palpebra vel labrum vel circa guttur cutis vel venter. Si vero in carne vulnus est hiatque neque in unum ore facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est: inponenda vero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix est. Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens ali inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus volnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. Id enim et in pus vertitur, et inflammationem movet, et glutinari volnus prohibet. Ne linamentum quidem, quod subprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Conprehendi vero sutura vel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo valentius haereat neque cutem abrumpat. Utraque optima insidat, utraque neque nimis rara neque nimis crebra inicienda est. Si nimis rara est, non continet; si nimis crebra est, vehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum vinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate. Neutra etiam vim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreverit, sit qua emanet. Si quod vulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni vulneri primo inpo-nenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti vim np, vino utendum est. Levis plaga iuvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur. Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest; itaque ut inarescat, non est committendum. Licet sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis vulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo conpositum sit ex iis, quae cruentis vulneribus apta esse proposui 19,1): maximeque, si caro est, barbarum; si nervi vel cartilago vel aliquid ex eminentibus, quales aures vel labra sunt, Polyidi sphragidem: Alexandrinum quoque viride nervis idoneum est; eminentibusque partibus ea, quam Graeci rhaptusam vocant. Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi nervique iuxta sunt; quos incidi non expedit. Ubi satis diductum est, medicamentum imponendum est. At si id, quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes vocari proposui (19.15). Non alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id iuvetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo; vel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si nervosus aut musculosus, quod emolliat.

Provenance