Passage
Celsus, De Medicina 5.26.p27
lat celsus phi002 perseus lat4
Illo neminem decipi decet, ut propriam viscerum curationem requiat: de quibus supra (IV.14 seqq.) posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura vel alio medicinae genere est: in visceribus nihil movendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioqui volnus interius ea victus ratio eaque medicina sanabunt, quae cuique visceri convenire superiore libro (IV.15 seqq.) posui. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable