Passage
Celsus, De Medicina 5.26.p28
lat celsus phi002 perseus lat4
His ita primo die ordinatis, homo lecto conlo-candus est; isque, si grave vulnus est, abstinere, quantum vires patiuntur, ante inflammationem cibo debet: bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; vel, si aestas est ac neque febris neque dolor, etiam frigidam. Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet et exiguum, qui tantum sustineat; multique etiam ex profluvio sanguinis intermorientes ante ullam curationem vino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum vulneri est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable