Passage
Celsus, De Medicina 5.26.p29
lat celsus phi002 perseus lat4
Nimis vero intumescere vulnus periculosum; nihil intumescere periculosissimum est: illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature vulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno vulnere, dum inflammatio est, permanet. Ille aperniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis durat, columna delirium movet; vel, si nervorum rigor aut distentio, quae ex vulnere orta est, eam non finit. Vomitus quoque bilis non voluntarius, vel protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in iis dumtaxat, quorum vel nervi, vel etiam nervosi loci vulnerati sunt. Sponte tamen vomere non alienum est, praecipue iis, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum in superioribus partibus plaga est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable