Passage
Celsus, De Medicina 5.26.p33
lat celsus phi002 perseus lat4
Purgato, sequitur ut impleatur; iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies removeatur. Lanae sucidae supervacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem vulnus proficiunt quidem e medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa linamenta. Plus tamen proficit balneum rarum, cibi noni suci, vitatis omnibus acribus, sed iam pleniores: nam et avis et venatio et suilla elixa dari potest.Vinum omnibus, dum febris, inflammatio inest, alienum est: itemque usque cicatricem, si nervi musculive vulnerati sunt; etiam, si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non pervetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere. Si quod molliendum est, quod in nervosis locis musculosisve necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est. At si caro supercrevit, modice reprimit siccum lineamentum, vehementius squama aeris. Si plus est, quod tollis ipf, adhibenda sunt etiamnum vehementiora, quae corpus exedunt. Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, vel etiam per se impositum siccum linamentum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable