Passage
Celsus, De Medicina 5.26.p35
lat celsus phi002 perseus lat4
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit; deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant); modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque vehementius etiam putrescendo intenditur ubi vulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris est carunculaeque corruptae: interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque vitio nonnumquam os quoque adficitur; modo oritur ea, quam Graeci gangrenam appellant. Prior in qualibet parte corporis fiunt: hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas vel inguina, fereque in senibus vel in is, quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere vel nigra vel livida est, sed sicca et arida; proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur; deinde ei proxima vel pallida vel livida, fereque rugosa, sine sensu est; ulterior in inflammatione est. Omniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pustulosum, pustulae in eum, qui pallet aut livet, pallor aut livor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit. Inter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, quamvis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen vix sensus suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem eius mali recipit curationem: ubi vero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable