Passage
Celsus, De Medicina 5.26.p39
lat celsus phi002 perseus lat4
Gangrenam vero, si nondum plane tentet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuvenili; et magis etiam si musculi integri sunt, si nervi vel laesi non sunt vel leviter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco vitium; quod maxime fieri in digito potest.— In eiusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere; deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo sanum corpus concidere. Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus movere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Gravia quoque, quamvis reprimentia, aliena sunt sed his quam levissimis opus est; superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac vitiatum locum, debet: praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a victus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi corrupti vitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda quae per cibum potionemque alvum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea levia. Postea si vitium constitit, inponi super vulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt (Section: 33 C). Ac tum quoque ut plenioribus cibis ut licebit ex media materia, sic tamen non nisi alvum corpusque siccantibus; aqua vero pulviatili frigida. Balneum, nisi iam certa fiducita redditae sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo adficitur. Solent vero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere in cancer. Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable