Passage
Celsus, De Medicina 5.26.p45
lat celsus phi002 perseus lat4
Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur; deinde iam, cum continenda est, siccum inponendum est, donec cicatrix inducatur. Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit. Idem radix silvestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet: elateri P. 1; spumae argenti P. II; unguenti pondo IIII. Quae excipiuntur resina terebenthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta; sive unguitur cicatrix, quod in facie fieri potest; sive id ut emplastrum inponitur, quod in aliis partibus commodius est. At si vel excrevit cicatrix vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mavult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata coicienda sunt, super concavam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur et tum cicatrix inducatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable