Passage
Celsus, De Medicina 5.26.p7
lat celsus phi002 perseus lat4
Aliquid etiam in vulneris genere figuraque est. Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo vulnerari commodius sit. Peius etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est, exve quo caro alia parte abscisa alia dependet. Pessimaque plaga curva est: tutissima quae lineae modo recta est; quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius vel tolerabilius est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable