LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.27.p19

lat celsus phi002 perseus lat4

Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur: itaque sequi videtur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in vetere vino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et sumam pelliculam exasperent; deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina vel myrra cum vino vel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incipit, aceto diluta. Ex insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae vel plumbi recrementum vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinavit, farinam cum ruta vel porro vel marrubio, donec crustae cadant; tum ervum cum melle aut irim aut resinam terebenthinam, donec ulcus purum sit; novissime siccum linamentum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable