Passage
Celsus, De Medicina 5.27.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
Utique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula virus eius extrahendum est; deinde si locus neque nervosus neque musculosus est, vulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem vulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei vero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae vehementer exedunt. Post quae nullo novo magisterio, sed iam supra (26, 30, 36) posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum. Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet; deinde multo meracoque vino accipiunt, quod omnibus venenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo videtur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable