Passage
Celsus, De Medicina 5.27.p4
lat celsus phi002 perseus lat4
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamvis in ea multum antiqui variarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia: sed in omnibus eadem maxime proficiunt.— Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium vehementer, ne torpeat; deinde venenum extrahendum est. Id cucurbitula optume facit. Neque alienum est ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati iam sanguinis extrahatur. Si cucurbitula non est, quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit; si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id vulnus exsugat. Neque hec scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam venenum serpentis, ut quaedam etiam venatoria venena, quibus Galil praecipue utuntur, non gustu, sed in vulnere nocent. Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit; et si stupente ea, quod per quaedam medi-camenta circulatores faciunt, in os digitum quis insidit neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit et tutum hominem praestabit. Illud ne intereat ante debebit adtendere, ne quod in gingivis palatove aliave parte oris ulcus habeat. Post haec is homo loco calido conlocandus est, sic ut id quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum vel ovillum vel vitulinum et vomere, vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere et protinus alidum super volnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur. Facit id etiam haedus agnusve discissus, et calida eius caro statim super volnus inposita. Emplastra quoque si qua supra (19, 20 seqq.) conprehensa sunt; aptissimumque est vel Ephesium vel id, quod ei subiectum est (19, 22). Praesensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri vini cum pipere, vel quidlibet aliud quod calori movendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars venenorum frigore interemit. Omnia etiam urinam moventia, quia materiam extenuant, utilia sunt.