LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.27.p6

lat celsus phi002 perseus lat4

In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super volnus imponunt: quidam super prunam eo imposito volnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super volnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci vocant, semen vel certe folia ex vino. Super volnus vero etiam furfures ex aceto vel ruta silvatica recte imponitur vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable