LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.28.p1

lat celsus phi002 perseus lat4

28 Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea veniendum est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo peius est. Eius hae notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum sublividae aut pallidae: in his sanies esse videtur. Infra color niger est: ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur: neque in eo loco levari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est. Somnus urguet, nonnumquam horror aut febris oritur, aut utrumque. Idque vitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit, dein lividum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur; et si circa stomachum faucesve incipit, subito spiritum saepe elidit.— Nihil melius est quam protinus adurere; neque id grave est: nam non sentit, quoniam ea caro mortua est; finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. Tum de vulnus sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a viva carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat; purusque iam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum vel etiam adurentia. Vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a vivo corruptam partem resolvit; certaque esse fiducia potest fore, ut undique vitiosa caro excidat, qua huiusce rei medicamen exest. Si id non fit medicamentum malo vincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est: aquam liberaliter bibere expedit. Magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable