Passage
Celsus, De Medicina 5.28.p11
lat celsus phi002 perseus lat4
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans; idque fere fit aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui ventrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma vocari proposui (Section: 9), rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque † innocenter † indolescit et sitim vigiliamque exprimit: interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus movetur, sed cum siti vigiliaque sentitur intus aliquae punctiones. Et quod desubito durius non est, melius est et quamvis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa iam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, quae simul et reprimunt et refrigerant; qualia et alias (II.33, 2; V.18, 21) et paulo ante in erysipelate (V.26, 33) proposui: si iam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant; qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae. Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, viscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra (18, 7-20; 19, 9-17) explicui. Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat; idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta recte miscetur. Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra (Section: 1-10) reddidi, recte fiunt; eademque omnium curatio, tantum modo distat.