Passage
Celsus, De Medicina 5.28.p12
lat celsus phi002 perseus lat4
Crudum est autem, in quo magis quasi venarum motus est, et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet; penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Ubi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut sublividus aut subalbidus est, matura suppuratio est; eaque ubi vel per ipsa medicamenta vel etiam ferro aperta est, pus debet emitti. Tum si qua in alis vel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamente supervacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec nisi plaga est, imponi debent. Commode vero vel super linamenta vel sine his imponitur lentricula ex melle aut malicorium ex vino coctum; quae et per se et mixta idonea sunt. Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita vel faeni Graeci linive semen ex passo coctum superdandum est. Quicquid deinde impositum est, non astringi sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conveniuntque, in vulneribus (26, 27) exposita sunt.