Passage
Celsus, De Medicina 5.28.p14
lat celsus phi002 perseus lat4
Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine κηρίον a Graecis nominatur, idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore. Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus; neque tamen ad iustam maturitatem pervenit. Si divisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit. Raro fit nisi in scapulis. Alterum est minus super corpus eminens, durum, latum, subviride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut visci referens, interdum olei. Si inciditur, viridis intus caro apparet. Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem movere consuerint.— Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra (cap. XII) posui. Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut ei dimidium resinae terebenthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi contriti sit adiectum; et uvae taminiae pars quarta fico adiecta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Ulcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.