LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.28.p15

lat celsus phi002 perseus lat4

Sunt vero quaedam verrucis similia, quorum diversa nomina ut vitia sunt. Acrochordona vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius; idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed fere plura, maximeque in pueris; eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus convertuntur.At thymion nominatur, quod super corpus quasi verrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo perasperum. Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur; nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum. Modo unum autem, modo plura nascuntur, vel in palmis vel inferioribus pedum partibus. Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt. Myrmecia autem vocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem movent: infra lata, super autem tenuia, minus sanguinis mittunt; magnitudine vix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus. Clavus autem nonnumquam quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, quamvis interdum aliter; dolorem, etiamsi non alias, tamen ingredienti movet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable