LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.28.p16

lat celsus phi002 perseus lat4

Ex his acrochordon et thymum saepe etiam per se finiuntur, et quo minora sunt, eo magis. Myrmecia et clavi sine curatione vix umquam desinunt. Acrochordon, si excissa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clavoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt. Clavum subinde radere commodissimum est: nam sine ulla vi sic mollescit; ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulveris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera vero genera medicamentis adurenda sunt; aliisque id, quod ex faece vini; myrmecis id, quod ex alumine et sandaraca est, aptissimum. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur; deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta.

Provenance