Passage
Celsus, De Medicina 5.28.p17
lat celsus phi002 perseus lat4
At pusulae maxime vernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similes iis pusulis, quae ex urtica vel sudore nascuntur: exanthemata Graeci vocant; eaque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt. Nonnumquam plures similes varis oriuntur, nonnumquam maiores pusulae lividae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato; subestque his umor. Ubi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet: phlyctaenae Graece nominantur. Fiunt vel ex frigore vel ex igne vel ex medicamentis. Phylacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est. At ex pusulis vero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora aut umidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammatione aut dolore; exitque aut pus aut sanies aut utrumque; maximeque id evenit in eminentibus partibus. Pessima pusula est, quae epinyctis vocatur: ea colore vel sublivida vel nigra vel alba esse consuevit. Circa hanc autem vehemens inflammatio est; et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem eius est: neque enim ea faba maior est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est.— In omnium vero pusularum curatione primum est multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari. Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus: eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est. Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque vinum miscere et sic ungui; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupavit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est. Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali vel viridi coriandro curatur. Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his invicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten vocant, P. yyy VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini.