Passage
Celsus, De Medicina 5.28.p18
lat celsus phi002 perseus lat4
Scabies vero durior: cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulcerato pruriens; serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis vero certo tempore anni revertitur. Quo asperior est quoque prurit magis, eo difficilius tollitur: itaque eam, quae talis est, agrian id est feram Graeci appellant.— In hoc quoque victus ratio eadem quae supra (15 D) necessaria est: medicamentum autem ad incipientem hanc idoneum est, quod fit ex spodi, croci, aeruginis, singulorum P. yyy I; piperis albi, omphaci, singulorum P. 1; cadmiae P. yyy VIII. At ubi iam exulceratio est, id, quod fit ex sulpuris P. yyy I; cerae P. yyy IIII; picis liquidae hemina; olei sextaris duobus; quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit. Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupinorum S.I.; nitri cyathos IIIIS. picis liquidae heminam; resinae umidae selibram; aceti cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, et ex passo cocuntur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta vel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.