LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.28.p19

lat celsus phi002 perseus lat4

Inpetiginis vero species sunt quattuor. Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet et durior est et exulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et varis similis pusulas habet; videnturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interpositio tempore squamulae resolvuntur; certioribusque hoc temporibus revertitur. Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras varias habet; squamulae ex summa cute discedunt; rosio maior est; celerius et latius procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et desinit: rubrica cognominatur. Tertia etiamnum deterior est: nam et crassior est et durior et magis tumet; in summa cute finditur et vehementius roditur. Ipsa quoque squamosa sed nigra; proceditque et late nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur aut desinit neque ex toto tollitur: nigrae cognomen est. Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est et recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis. Alioqui vero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec vero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud valentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli (28, 16 C). Serapion autem nitri P. yyy II, sulpuris P. yyy IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable