LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.28.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum: † et in ulcere autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet. Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent aut livent, nonnumquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sensum non habet. Et nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet: nonnumquam isdem omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae vocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. Neque tuto feritur: nam protinus aut resolutio nervorum aut distentio insequitur. Saepe homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma, quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo thymium. Tolli nihil nisi cacoethes potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior vis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt: neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increverunt, donec occiderent. Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reverterunt et causam mortis adtulerunt; cum interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicina, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perveniant, non prohibentur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipiti, a carcinomate, quod non recipit, nemo scite potest sed tempore et experimento.— Ergo ubi primum id vitium notatum est, imponi debent medicina adurentia. Si levatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem. Si potius inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rhypodes emplastrum satis sacrificium. Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercrevit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur; sed ita, si nihil exacerbavit: si minus, eodem cerato contenti esse debebimus.

Provenance