Passage
Celsus, De Medicina 5.28.p20
lat celsus phi002 perseus lat4
Papularum vero duo genera sunt. Alterum est in quo per minimas pusulas cutis exasperatur et rubet leviterque roditur: medium habet pauxillo levius, tarde serpit. Idque vitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam agrian id est feram Graeci appellant; in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit. Minus rotunda est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in inpetiginem vertitur. Sed levis papula etiam, si ieiuna saliva cotidie defricatur, sanescit: maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est. Ut vero ad composita medicamenta veniamus, idem illud Protarchi (28, 17 C) tanto valentius in his est, quanto minus in his viti est. Alterum ad idem Myronis: nitri rubri, turis, singulorum P. 1; cantharidum purgatarum P. II; sulpuris ignem non experti tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. XX; farinae loli S. III; gitti cyathos IIIS.; picis crudae S.I. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable