Passage
Celsus, De Medicina 5.28.p21
lat celsus phi002 perseus lat4
Vitiligo quoque quamvis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis habitu fit. Eius tres species sunt. Alphos vocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur. Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit. Melas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis: cetera eadem sunt. Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes. Omnia haec serpunt, sed in aliis celerius, in aliis tardius. Alphos et melas in quibusdam variis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce quem occupavit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt, ultimum vix umquam sanescit; ac si quid ei vitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur. Utrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est; si umor albidus, sanari non potest; itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id vero, quod curationem recipiti, inponenda lenticula mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita ex aceto sint. Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur: alcyonium, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto. His in sole vitiligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur. Proprie quidam Myrone auctore eos, quos alphox vocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulpur is P. =-; aluminis scissilis P. =; nitri P. ==; murti aridae contritae acetabulum miscent; deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt. Ii vero, quos melanas vocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hordeum, faba; eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur; tum genus id vitiliginis defricatur.