LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.28.p3

lat celsus phi002 perseus lat4

Est etiam ulcus, quod θηρίωμα Graeci vocant. Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto supervenit. Color est vel lividus vel niger, odor foetus, multus et muccis similis umor. Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit: prurigine tantum movetur. At circa dolor est et inflammatio; interdum etiam febris oritur, nonnumquam ex ulcere sanguis erumpit. Atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci vocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus vorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inest multus umor glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio. Utrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus vel iis, quorum corpora mali habitus sunt.— Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis necessaria. Ac primum a victus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat; alvus quoque ei ducatur; dein post inflammationem cibum boni suci capiat, vitatis omnibus acribus; potionis quantum volet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena vero etiam vini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in iis, quos φαγέδαινα urgebit, atque iis, qui therioma adhuc habebunt, utendum erit. Et victus quidem talis necessarius est. Super ulcus vero inspergenda arida aloe oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet. Superdanda cum melle sunt vel linamenta vel oleae folia ex vino decocta vel marrubium; eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso; circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis. Adustum vel medicamentis vel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable