LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.28.p4

lat celsus phi002 perseus lat4

Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet. Eius duae species sunt: alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla † alteri maior est, sed plurimae perexiguae: in his semper fere pus et saepe rubor cum calore est. Serpitque id nonnumquam sanescente eo, quod primum vitiatum est, nonnumquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus videri potest. Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis. Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum inaequaliter tamen; mediumque sanescit extremis procedentibus. Ac saepe id, quod iam sanum videbatur, iterum exulceratur. At circa proxima cutis, quae vitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora senior temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime.— Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex iis, quae serpunt, sic prope difficillime tollitur. Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat. Pus quo crassius et albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os vulnerum laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur. Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo alvi ductione opus est. In omni vero sacro igni neque lenibus et glutinosis cibis, neque salsis et acribus utendum est, sed iis, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aves, exceptoque apro omnis fere venatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austere et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet. Ipsa autem ulcera si mediocriter serpunt, aqua calida, si vehementius, vino calido fovenda sunt; deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae; tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt. Ubi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui (B), satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable