LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 5.28.p6

lat celsus phi002 perseus lat4

Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus. Prurigo maior est: nonnumquam umor exit, sed non multus, qui referre vel pus vel saniem videtur.— In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus. Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa potione cum ture contritum vino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable