Passage
Celsus, De Medicina 5.28.p7
lat celsus phi002 perseus lat4
Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae vel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres movent nec unquam facile maturescunt; et sive ferro sive medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice, sed etiam in alis et inguinibus lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse chirurgicus Meges auctor est.Propter haec et album veratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem vel educant vel dissipent, quorum supra (cap. XVIII, 1-7 A, 13 seqq.) mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant; tunc vero ut ulcus curant. Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perveniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si eum anguem edit, liberari.