Passage
Celsus, De Medicina 6.11.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
11 Ulcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume iis medicamentis curantur, quae supra (cap. X,2) posita ex malis Punicis fiunt. Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum: utendum ambulationibus et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est. Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum. Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant: iunci quadrati, murae, sandaracae, aluminis pares potiones. Aut croci, murrae, singulorum P. I; iridis, aluminis scissilis, sandaracae, singulorum P. IIII; iunci quadrati P. VIII. Aut gallae, murrae, singulorum P. I; aluminis scissilis P. II; rosae foliorum P. IIII. Quidam autem croci P. =; aluminis scissilis, murrae, singulorum P. I; sanda-racae P. II; iunci quadrati P. IIII miscent. Priora arida insperguntur: hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable