LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.11.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris: hos enim saepe consumunt, in viris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingivis incipiunt; deinde palatum totumque os occupant; tum ad uvam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer convalescat. Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest. Sed inprimis nutris cogenda af exerceri et ambulationibus et iis operibus, quae superiores partes movent; mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere; tum alenda cibis lenibus et iis, qui non facile corrumpuntur: potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, vini diluti. Ac si alvus nutricis substitit, ducenda est. Si piutita eius in os coit, vomere debet. Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum vocant, aut amarae nuces adiectae sunt; vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, vel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur; eademque ratione ei crocum, murra, alumen, vinum, mel miscetur: neque quicquam dandum, a quo umor evocari possit. Si vero iam firmior puer est, gargari-zare debet is fere, quae supra (cap. X, 3, 4) conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile alumen vel chalcities vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable