LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.13.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

In maiore vero inflammatione iisdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra (cap. XI) posita sunt: et mollis linamenti paulum involvendum ex iis aliqua compositione, quas antheras vocari dixi (cap. XI, 2), demittendumque id inter dentem et gingivam. Quod si † duriore id prohibebit extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, inponendumque ceratum, Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat. Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fovere eodem vapore; si maior est, lenticulae cremore uti iisdemque medicamentis, quibus cetera ulcera is curantur. Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere. Fit etiam interdum, ut gingivae ulcere, sive parulis fuit sive non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto vel aliterque vitiato osse; maximeque id per fissum evenire consuevit. Ubi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; si quid vitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra (cap. XI) in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable