LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.18.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fovendus locus est. Ubi vero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est. Si tumor vicit, inponenda est vel lenticula vel marrubium vel oleae folia ex vino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur; sursumque coles ad ventrem deligandus est. Quod in omni curatione eius necessarium est; isque homo continere se et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti vindicari. Postero die rursus adhibendum iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur; eaque si non parebit, leviter summa scalpello concidenda erit. Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur. Sive autem hoc modo victa erit, sive numquam repugnaverit, ulcera vel in cutis ulteriore parte vel in glande utrave eam in cole reperientur; quae necesse est aut pura siccave sint aut umida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fovenda sunt; deinde inponendum Lycium ex vino aut amurca cocta cum eodem aut cum rosa buturum. Si levis is umor inest, vino eluenda sunt, tum btuuro et rosae mellis paulum, et resinae terebenthina pars quarta adicienda est; eoque utendum. At si pus ex iis profluit, ante omnia elui mulso calido debent; tum inponi piperis P. I; murrae P. = crocis, misyos cocti, singulorum P. II; quae ex vino austero cocuntur, donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem conpositio tonsillis, uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis P. =; murrae P. =; croci P. ==; quae primum ex vino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec visci crassitudinem habeant. Aerugo quoque cum cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra (11, 1.2) conprensa sunt curant aut Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur. Foliorum quoque oleae P ex novem cyathis vini cocuntur; his adicitur aluminis scissilis P. IIII; Lyci P. VIII; mellis sex cyathi: ac si plus puris est, id medicamentum ex melle; si minus, ex vino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, et cotidie ulcera eadem ratione curare. Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur. Aut oleae vel lentisci folia vel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum; inponendaque eadem aut etiam omphacium cum melle aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut conpositio Andronis aut anthera, sic ut ei paulum mellis adiciatur. Quidam omnia ulcera, de quibus adhuc dictum est, Lycio ex vino curant. Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. I; mini Sinopici P. II. Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo vaso leniter cocuntur, ne superfluant. Cum iam guttae indurescunt, vas ab igni removetur; idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex vino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est. Soet etiam interdum ad nervos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota est; doloresque is locus et punctiones habet. Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur; aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra (C) vero a me positum est; praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur sic ut glans excidat; sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est. Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat. Tubercula etiam, quae phumata Graeci vocant, circa glandem, oriuntur, quae vel medicamentis vel ferro aduruntur; et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable