Passage
Celsus, De Medicina 6.18.p3
lat celsus phi002 perseus lat4
Haec citra cancrum sunt; qui cum in reliquis partibus tum in his quoque vel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie. Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est; deinde orae vulsella prendendae; tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur; idque adurendum. Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda lenticula sit; deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur. Ac si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro vulnus esse adurendum. Sed sive ex medicamentis sive ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur. Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resolvantur. Ac si vel volens aliquis vel inprudens, dum ingreditur inmature, crustas diduxit, et fluvit sanguis frigida aqua adhibenda est. Si haec parum valet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt. Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable